Evangelium Secundum Lucam*

Caput 20: Versus 16

Absit.Contradicunt sententiae quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judaeis justum fore, divinae scientiae legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.
(* Traductions européennes)